Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare arbitrabar; nam varietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam.Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.EURIPIDIS versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque;Hecuba est ad Ulixen dicens:Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt: Haéc tu etsi pervérse dices, fácile Achivos fléxeris; Nám opulenti cúm locuntur páriter atque ignóbiles, Éadem dicta eadémque oratio aéqua non aequé valet. Bene, sicuti dixi, Ennius;sed ignobiles tamen et opulenti satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles neque omnes opulentiDe Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento appellantur;id ferme significat quasi quaesitores et consideratores.Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit.Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique quasi videant vel audiant, eaque ipsa quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus his uti verbis debeat quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse usum tradunt: Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur.Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos inscribit.Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit. Utrique enim dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa dicunt fieri, quas appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt.Itaque omnes omnino res quae sensus hominum movent, esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt.Cum haec autem consimiliter tam Pyrronii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt, et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrronii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent.Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.VERBIS uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia.Nova autem videri dico etiam ea quae sunt inusitata et desita, etsi sunt vetusta.Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci appellant, ut quod numquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et fetidum potare, Hic, inquit, eques Romanus apludam edit et flocces bibit.