Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons rogatio est.Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine; nam, nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest.Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, legem appellavit. Verba ex secunda eius Historia haec sunt: Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat.Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis novissime et novissimus observantissime uti vitarit.NON paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; velut est et novissimus et novissime.Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat. Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius Varronis ex libro De Lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi. Quod extremum, inquit, dicebatur, dici novissimum coeptum vulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes aliquot, quod nimium novum verbum esset, vitabant; cuius origo, ut a vetere vetustius ac veterrimum, sic a novo declinatum novius et novissimum.Locus exemptus ex Platonis libro qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probis, quibus philosophos temere incessunt qui emolumenta verae philosophiae ignorant.PLATO, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque dixit.Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, verae philosophiae ignarus, inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neve inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur.Verba ipsa super hac re Platonis ex libro qui appellatur Gorgias scripsi, quoniam vertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea: ,Paulo post addit haec: ,Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt,sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: Vir, inquit, cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere; multaturmultitatur, si vinum bibit; si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur.