Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur.Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.Tunica intima, nisi in locis tectis, non exuit se, ne sub caelo, tamquam sub oculis Iovis, nudus sit.Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit.Uxorem si amisit, flamonio decedit.Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est.Locum in quo bustum est numquam ingreditur, mortuum numquam attingit;funus tamen exequi non est religio.Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; alias seorsum aiunt observitare,veluti est quod venenato operituret quod in rica surculum de arbore felici habet et quod scalas,nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam,cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit.Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.Verba M. Varronis ex secundo Rerum Divinarum super flamine Diali haec sunt: Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod Iouilovi immolata hostia alba id fieri oporteat.Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos.REPREHENDIT Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat quod in libro sexto scriptum est.Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram iniceIniice, namque potes, portusque require Velinos.Quo, inquit, modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum qui in eo loco est Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante, post annum amplius sescentesimum quam Aeneas in Italiam venit conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est?Nam qui ab Harpalo, inquit, regis Cyri praefecto, ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt.Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium.Neque simile, inquit, illud videri debet, quod est in primo carmine: Italiam fato profugus LaviniaqueLavinaque venit Litora, et aeque in sexto libro:Chalcidicaque levis tandem superastitit arce,quoniam poetae ipsi quaedam historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi.Sed Palinuros qui potuit, inquit, scire ea quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat, proinde ut animae defunctorum solent?Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset.Nam cum Thesea, inquit, inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque: quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert: sedet aeternumque sedebit Infelix Theseus.Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxeriteduxeri?Item in his versibus errasse Vergilium dicit: Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, Ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae.Confudit, inquit, et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim,quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem.Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est.Potest igitur, inquit, medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus, inquit, fuit.Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.