Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.SOTION ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit .Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas Cornum Copiae.In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: Lais, inquit, Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur nisi qui dabat quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum.Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: quod frustra iret Corinthum ad Laidem qui non quiret dare quod posceretur.Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et ut sibi copiam sui faceret petit. At Lais poposcit— hoc facit nummi nostratis denarium decem milia.Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens ego, inquit, paenitere tanti non emo. Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: inquit,Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.ordo atque ratio Pythagorae, ac deinceps familiae et successionis eius, recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur:Iamlam a principio adulescentes qui sese ad discendum obtulerant - . Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari.tumTurn qui exploratus ab eo idoneusque inventus fuerat recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae.Is autem qui tacebat quae dicebantur ab aliis audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, commentari quae audierat fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendiqueAst ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat;hi dicebantur in eo tempore ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo Chaldaeos dicere oportet, mathematicos dicit.Exinde, his scientiae studiis ornati, ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur .Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus inlotisinotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino sed legem etiam dant qua philosophari discant.Alius ait hoc me primum doce, item alius hoc volo, inquit, discere, istud nolo; hic a Symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem.Est etiam, inquit, pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior.Haec Taurus dicere solitus, novicios philosophorumphilosoplorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, tamquamtamquanla illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt;tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis quae dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces?Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit.Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo De Analogia libro scriptum est, habe semper in memoriamemorial atque in pectore, ut tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum.