Qui dicit ergo superesse se ei quem defendit, nihil istorum vult dicere sed nescio quid 12 aliud indictum inscitumque dicitlicitac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in Georgicis ita scripsit· Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit Hoc enim in loco Vergilius eo verbo usus videtur, quod supersit dixit pro longinquius diutiusque adsit,illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: Florentisque secant herbas fluviosque ministrant Farraque, ne blando nequeat superesse labori; significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore.An autem superesse dixerint veteres pro restare et perficiendae rei deesse, quaerebamus. Nam Sallustius in significatione ista non superesse,sed superare dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant.Sed invenimus in tertio Enni Annalium in hoc versu: Inde sibi memorat unum super esse laborem, id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non superesse, sed restare dicit.Praeter haec superesse invenimus dictum pro superstitem esse.Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.Sicút tuum vis únicum gnatúm tuaeSuperésse vitae sóspitem et supérstitem.Cavenda igitur est non inproprietasimnproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti superesse se dicat.Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum.Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi.Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est:Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut eamearn rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cumcuim parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque.tumTurn puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.Hoc illa ubi audivit, animus compavescit,domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat.Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.TRIUM poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi.Inmórtalés mortáles si forét fas flére,Flerént divaé Caménae Naéviúm poétam.Itáque póstquam est ÓOrchorcho tráditús thesaúro,Oblíti súnt Romaé loquiér linguá Latína.Postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,Scaena est deserta, dein Risus, Ludus IocusqueEt Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt.Adulescens, tametsi próperas, hoc te saxúlum rogat,Ut sése aspicias, deínde quod scriptum ést legas.