Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit: Vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit.Haec verba Varronis tollere et ferre lepide quidem composita sunt, sed tollere apparet dictum pro corrigere.Id etiam apparet, eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis dicit.IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant puteum, quod vocant leporem, quod dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur.HaecIaec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissimescitissirne, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furuumfurvurm atrum appellaverintappellavcrint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur.Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc dicitur, antiquiore Graeca lingua dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui Graece, est Latine fur.Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriammemioriamr , an contra aptius et cohaerentiuscolaerentius putarit, furem a furvo, id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.IN antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est:Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novemnovein libros ferens, quos esse divinadiceebat divina oracula: eos velle venundare.Tarquinius pretium percontatus est.Mulier nimium atque inmensum poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit.tumTurn illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodemmodern illo pretio emat.Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eamearn constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.Sed eamearn mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati;ad eos quasi ad oraculum quindecimuiriquindeciimviri adeunt, cum di immortales publicepublic consulendi sunt.Quid geometrae dicant quid quid quid quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.FIGURARUM quae geometrae appellant, genera sunt duo, planum et solidum.Haec ipsi vocant Planum est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.Solidum est quando non longitudines modo et latitudines planasplans numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas pyramidas appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, illi, nos quadrantalia dicimus.enim est figura ex omni latere quadrate, quales sunt, inquit M. Varro, tesserae quibus in alveolo luditur,ex quo ipsae quoque appellatae In numeris etiam similiter dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.