Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: Frusto, inquit, panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur.Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam et appellat verbaque illius multa et strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est aliud ?Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est: quod Sallustius noster imitari volens sic scribit:Loquax, inquit, magis quam facundus. Quapropter Hesiodus, poetarumpoetartum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit: Epicharmium quoque illud non inscite se habet:ex quo hoc profecto sumptum est:Qui cum loqui non posset, tacere non potuit.Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi: non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo appellantur.Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud, satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: satis loquentiae, sapientiae parum, quod loquentia novatori verborum Sallustio maxime congrueret, eloquentia cum insipientia minime conveniret.Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos locutuleios et blaterones et linguaces dixeruntQuod verba istaec Quadrigari ex Annali tertio, ibi mille hominum occiditur, non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.QUADRIGARIUS in tertio Annalium ita scripsit: Ibi occiditur mille hominum. Occiditur, inquit, non occiduntur.Item Lucilius in tertio satirarumSatirarm: Ad portam mille a porta est, sex inde Salernum, mille, inquit, est, non mille sunt.Varro in XVII. Humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.M. Cato in primo Originum: Inde est ferme mille passum.M. Cicero in sexta in Antonium: Itane Ianuslanus medius in L. Antonii clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?In his atque in multis aliis mille numero singulari dictum est;neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, scdsed sic videtur ratio poscere. Mille enim non pro eo ponitur,quod Graece dicitur, sed quod et sicuti una et duae ita unum mille et duo milia certa atque directa ratione dicitur.Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum mille denarium in area est et mille equitum in exercitu est.Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat,nam in libro XV. ita dicit: huncHune, milli passum qui vicerit atque duobus, Campanus sonipes succussor nullus sequetur Maiore in spatio ac diversus videbitur ire; item libro nono:Tu milli nummum potes uno quaerere centum;milli passum dixit pro mille passibus et uno milli nummum pro unis mille nummis aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum esse milia et casum etiam capere ablativum.Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur.Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione mille homines, alia mille hominum dicendum est.Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.XANTHIPPE, Socratis philosophiphilosophy uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat.Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.