Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est.Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod pontifex maximus.Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.Tum magister comperto quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit.Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset cur non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus. si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigent grave aurum donarent.IULIUS Hyginus, in libro De Vita Rebusque inlustriumInlustrirm Virorum sexto, legatos dicit a Samnitibus ad C. FabriciumFabriciuni, imperatoremimnperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse.tumTurn Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris quae attigisset obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam qua nihil sibi esset usus ab his quibus eamearn sciret usui esse non accipere.Quam inportunum vitiumvitiimn plenumque odii sit futilis inanisque loquacitas, et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moverirnoveri et quasi gubernari.Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumquehabitunmque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. Homerica,de quibus supra dixi, haec sunt: et:M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.Item in libro De Oratore primo verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.Namque in oratione, quae inscripta est Si se Caelius tribunus plebis appellasset, Numquam, inquit, tacet, quemquern morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur, verum se ei nemo committit, si aeger est.