mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria;ultimo non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eo usque odiis saevientibus, donec deessent qui occiderentur.Initium et causa belli inexplebilis honorum Marii fames, dum decretam Sullae provinciam Sulpicia lege sollicitat. Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit.Inde cum consules Sulpicius et Albinovanus obiecissent catervas suas, et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendia viam fecit arcemque Capitolii, quae Poenos quoque, quae Gallos etiam Senonas evaserat, quasi captivam victor insedit.Tum ex consulto senatus adversariis hostibus iudicatis in praesentem tribunum aliosque diversae factionis iure saevitum est; Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit.Cornelio Cinna Gnaeo Octavio consulibus male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum discordia, quom de revocandis quos senatus hostes iudicaverat ad populum referretur;cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes. Rediit ab Africa Marius clade maior; si quidem carcer catenae, fuga exilium horrificaverant dignitatem.Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia—pro nefas—et ergastula armantur, et facile invenit exercitum imperator.Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat ex- pulsus, poterat videri iure agere, nisi causam suam saevitia corrumperet. Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia nefanda strage diripitur.Mox in urbem quadruplici agmine intratur. Divisere copias Cinna, Marius, Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur.Octavi consulis caput pro rostris exponitur, Antonii consularis in Mari ipsius mensis. Caesar et Fimbria in penatibus domuum suarum trucidantur, Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum.Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit.Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti.Haec tot senatus funera intra kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Quid futurum fuit, si annum consulatus implesset?Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum hinc octo legiones, quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret.Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt, et statim omnis Norbani fusus exercitus, statim Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae.Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti.Quantum funerum in foro, in circo, in penitis templis! nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur.Lamponius atque Telesinus, Samnitum duces, atrocius Pyrrho et Annibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant.Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui belli finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta milia amplius Sulla concidit: bellum erat. Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:isti tot in pace non plures sunt? Quis autem illos potest conputare, quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Donec admonente Fufidio vivere aliquos debere, ut essent quibus imperaret, proposita est ingens illa tabula, et ex ipso equestris ordinis flore ac senatu duo milia electi, qui mori iuberentur: novi generis edictum.Longum post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani, Plaetorios atque Venuleios, Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus laniatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulcrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra more-