vicos, oppida miserabili direptione vastavit. Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum—nec nominare ipsos pudebit— castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei. Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est.Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat.Ipse veste purpurea argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas,saeviebat. Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent.Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum a multitudine contenditur, inter rixantium manus praeda lacerata est.ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio;quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;servisque ad vexillum vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant.Prima sedes velut rabidis beluis mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;inde alia castra, Vareniana, deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur.Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deindein honorem virium gladiator. Quin defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.Inde iam consulares quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale telum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum civibus suis gladiatorio more concurrerent.Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent. Tum vero—pro facinus—qui viri! qui imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sulla, pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt.Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est. Primum levi et modico tumultu magis quam bello, intra ipsos dumtaxat armorum duces subsistente saevitia;