Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat,in ripa Rheni fluminis staret.HAEC ad septentrionem: sub meridiano tumultua-tum magis quam bellatum est. Musulamos atque Gaetulos, accolas Syrtium, Cosso duce compescuit; unde illi Gaetulici nomen latius quam ipsa victoria.Marmaridas atque Garamantes Quirinio subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.AD orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo fato breves, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam ad Parthos se subtrahentem in ius recepit.Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent. Inter-missum ergo ius per hunc recuperatum non incruento,nec multo tamen certamine. Quippe Dones, quem rex Artageris praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit. Et tunc quidem Caesar recreatus est ex volnere in tempus, sed * * *.Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus gladio et pyra, in quam se percussus inmisit, super-stiti etiam nunc Caesari satisfecit.SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus. Hic duae validissimae gentes,Cantabri et Astures;inmunes imperii agitabant.Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonascrebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta. Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant.Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.Haec per Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit.Mox ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus astrinxit, hos sub corona iure belli venun-dedit. Digna res lauro, digna curru senatui visa est; sed iam tantus erat Caesar, ut triumpho augeri contemneret.Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus barbaris videbatur hic impetus; sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra.Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus,tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit. Pro victoria fuit oppressisse consilia, sic quoque non incruento certamine.Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excipit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum.Hic finis Augusto bellicorum certaminum fuit, idem rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quos se recipiebant, castra sua,quia in plano erant, habitare et incolere iussit; ibi gentis esse concilium, illud observari caput. Favebat consilio natura regionis; circa enim omnis aurifera est et chrysocoliae miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem gentium populum Romanum reverebantur.