Mox et ardores per Armeniam et nives per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit.Sic vix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, cum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem ab gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam, ubi incredibili quadam mentis vaecordia ferocior aliquanto factus est, quasi vicisset, quia evaserat.FUROR Antonii quatenus per ambitum non poterat interire, luxu et libidine extinctus est. Quippe cum post Parthos exosus arma in otio ageret, captus amore Cleopatrae quasi bene gestis rebus in regio se sinu reficiebat.Hinc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium petit; et promisit Antonius, quasi facilior esset Partho Romanus.Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat. Aureum in manu baculum, in latere acinaces, purpurea vestis ingentibus obstricta gemmis: diadema deerat, ut regina rex et ipse frueretur.Ad primam novorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut venienti bello occurreret, positisque castris in Epiro omne litus Actiacum, Leucada insulam montemque Leucaten et Ambracii sinus cornua infesta classe succinxerat.Nobis quadringentae amplius naves, ducentae minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a senis in novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebantur;quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesaris naves a binis remigum in senos nec amplius ordines creverant; itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere.Nec ulla re magis hostilium copiarum apparuit magni- tudo quam post victoriam. Quippe inmensae classis naufragium bello factum toto mari fluitabat, Arabumque et Sabaeorum et mille Asiae gentium spolia purpura auroque inlita adsidue mota ventis maria revomebant.Prima dux fugae regina cum aurea puppe veloque purpureo in altum dedit. Mox secutus Antonius, sed instare vestigiis Caesar.Itaque nec praeparata in Oceanum fuga nec munita praesidiis utraque Aegypti cornua, Paraetonium atque Pelusium, promere: prope manu tenebantur. Prior ferrum occupavit Antonius, regina ad pedes Caesaris provoluta temptavit oculos ducis. Frustra quidem: nam pulchritudo infra pudicitiam principis fuit.Nec illa de vita, quae offerebatur, sed de parte regni laborabat. Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recepit.Ibi maximos,ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est.Hic finis armorum civilium: reliqua adversus exteras gentes, quae districto circa mala sua imperio diversis orbis emicabant.Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebant.Ad septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrii, Pannonii, Delmatae, Moesi, Thraces et Dari, Sarmatae atque Germani.NORICIS animos Alpes dabant, quasi in rupes et nives bellum non posset ascendere; sed omnes illius cardinis populos, Breunos, Vcennos atque Vindelicos, per privignum suum Claudium Drusum pacavit.Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi in ora militum adversa miserunt.ILLYRII quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata. In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperavit.Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascen sum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium percecidit.PANNONII duobus acribus fluviis, Dravo Savoque vallantur. Populati proximos intra ripas se recipiebant. In hos domandos Vinnium misit. Caesi sunt in utrisque fluminibus.Arma victorum non ex more belli cremata, sed rupta sunt et in profluentem data, ut Caesaris nomen eis qui insistebant sic nuntiaretur.DELMATAE plerumque sub silvis agebant; unde in latrocinia promptissimi.