Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans hae sunt inquit carinae meae ; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent.Sed inportunitate Antonii, et Pompeianorum bonorum, quorum sector ille fuerat, praeda devorata, possessio manere non poterat; detrectare coepit foederis pactum. Itaque itum ad arma rursus, et iam totis imperii viribus classis in iuvenem conparata est, cuius molitio ipsa magnifica.Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum quiete classis exercita imaginem belli navalis agitaret.Tanta mole belli petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper.Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris, ad hostium arbitrium sub percussore moriturus.Non alia post Xerxen miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.QUAMVIS in Cassio et Bruto partes sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolevisset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius.Nec ille defuit vitiis quin periret, immo omnia expertus ambitu et luxuria primum hostes, deinde cives, tandem etiam saeculum terrore liberavit.Parthi clade Crassiana altius animos erexerant civilesque populi Romani discordias laeti acceperant. Itaque ut prima adfulsit occasio, non dubitaverunt erumpere, ultro quidem invitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque—qui furor scelerum—sollicitaverat hostes in auxilium.Et illi Pacoro duce, regio iuvene, dispulerant Antoniana praesidia; Saxa legatus ne veniret in potestatem gladio impetravit.Denique ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset.Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum.Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.EXPERTIS invicem Parthis atque Romanis, cum Crassus et Pacorus utrimque virium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reverentia integrata amicitia, et quidem ab ipso foedus Antonio cum rege percussum.Sed—inmensa vanitas hominis— dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere,relicta repente Syria in Parthos impetum facit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Et hic statim quasi victor sequebatur, cum subito nec magna manus ex inproviso et iam in fessos via sub vespere velut nimbus erupit. Missis undique sagittis duaslegiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio. Unus ex clade Crassiana Parthico habitu castris adequitat et salute Latine data, cum fidem ipso sermone fecisset, quid inmineret edocuit;iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis: sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor vis hostium quam inminebat;adfuit tamen. Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem praebuissent.Tunc Parthus arcus inhibuit. Dein rursus cum se Romani extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit vocem Ite et bene valete, Romani! Merito vos victores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis. Non minor ex via postea quam ab hostibus accepta clades.Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidae infestiores, novissime quae iam ab invalidis et avide hauriebantur noxiae etiam dulces fuere.