Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam. Et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur).Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblatapro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia.Nec diutius lata dominatio est, sed Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedem principis.Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans.Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, qui terrarum orbem civili sanguine impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statura pristinum libertatis videbatur. Et redierat,nisi aut Pompeius liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae, fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius.Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia;dum Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem *** . Nam aliter salvus esse non potuit,nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur.Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit. Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionemacerrimi iuvenis susceperat bellum. Quippe cum intra octavum decimum annum tenerum et obnoxium et opportunum iniuriae iuvenem videret, se plenae ex commilitio Caesaris dignitatis, lacerare furtis hereditatem, ipsum insectari probris, cunctis artibus cooptationem Iuliae gentis inhibere,denique ad opprimendum iuvenem palam arma moliri, et iam parato exercitu in Cisalpina Gallia resistentem motibus suis Decimum Brutum obsidere.At Octavius Caesar, et aetate et iniuria favorabilis et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus—quis crederet? 5—consulem ad greditur, obsidione Mutinae liberat Brutum, Antonium exuit castris.Tunc quidem etiam manu pulcher apparuit. Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat.Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.Ergo depulsos agris colonos incitando iterum armacierat. Hic vero iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit conpulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.Cum solus etiam gravis paci, gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia.Lepidum divitiarum cupido, quarum spes erat ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant.