Ne sibi placeant Athenae; in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus,Epheso Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, aderat voluntaria legatione, debellari regem placet. Et iam toto cesserat mari, sed nos imus ulterius.Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat.Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt.Victo et supplici pacem par- temque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.Syriaco bello successit, et debebat, Aetolum. Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata ultio est.Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est.Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii:sic placuit ignoscere. Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.Histri secuntur Aetolos; quippe bellantes eos nuper adiuverant.Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, eademque exitii causa. Nam cum Gnaei Manlii castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcherinvadit. Sic cum sanguine et spiritu male partam revomuere victoriam. Ipse rex Aepulo equo inpositus, cum subinde crapula et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquam expergefactus est, didicit.GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso simulaverit, du-bium; at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt;itaque, uti frugum semina mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.obus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi Olympum, Tecto-sagi Magabam insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt.Sed alligat! miraculo quidam fuere, cum catenas morsibus et ore temptassent, cum offocandas invicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis uxor a centurione stuprum passa memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit.Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate.Multo vehementius sub hoc Macedones quam sub patre exurgunt. Quippe Thracas in res suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere.Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo speculatus Haemo, positis per abrupta castris, ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo Venturis hostibus videretur.Tamen Marcio Philippo consule eam provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus quoque, ut videbantur, invia accessit, regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendi Cuius tanta trepidatio fuit,ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, et classem cremari ne incenderetur.Paulo consule, cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias vias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia minatus alia inrupisset.Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit.Absens ergo victus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent.Nemo regum diutius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo quo confugerat templo nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit.