His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est.Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere.Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur.Succedit Romulo Numa Pompilius, quem Curibus Sabinis agentem ultro petiverunt ob inclitam viri religionem.Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret:haec omnia quasi monitu deae Egeriae, quo magis barbari acciperent.Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.Excipit Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit.Itaque mirum in modum exercitata iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum.Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique comminuerentur, misso in conpendium bello, Horatiis Curiatiisque, trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt.Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.Sic—rarum alias decus—unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit. Flentem spolia circa se sponsi quidem, sed hostis, sororem viderat. Hunc tam inmaturum amorem virginis ultus est ferro.Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,et facinus infra gloriam fuit. Nec diu in fide Albanus. Nam Fidenate bello missi in auxilium ex foedere medii inter duos expectavere fortunam.Sed rex callidus ubi inclinare socios ad hostem videt, tollit animos, quasi man- dasset: spes inde nostris, metus hostibus. Sic fraus proditorum irrita fuit.Itaque hoste victo ruptorem foederis Mettum Fufetium religatum inter duos currus pernicibus equis distrahit, Albamque ipsam quamvis parentem, aemulam tamen diruit, cum prius omnes opes urbis ipsumque populum Romam transtulisset;prorsus ut consanguinea civitas non perisse, sed in suum corpus redisse rursus videretur.Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia,pari avo ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset.Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites quatenus Attius Naevius numerum augeri prohibebat, vir summus augurio.Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset,quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. Atqui hoc inquit agitaram, an cotem illam secare novacula possem;et augur "potes ergo," inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit.Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.