quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul ut optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui! non hercule penuria laudis, quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores tuos ad te reseruata est, sed quoniam nulli me probatiorem uolo, quam quem ipse ante omnis merito probo. enim sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis. atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi priuatim, sed omni publicitus gratia obstrictus. nihil quippe a te impetraui, quia nec postulaui. sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi. igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. idque facere adortus sum, dum mododerationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effecisti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum. nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti. quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat ; tua ista grauitas iucunda, mitis austeritas, placida constantia blandusque uigor est. neminem proconsulum, quod sciam, prouincia Africa magis reuerita est, minus uerita: nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor ualuit. nemo te alius pari potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem uirtute filium adduxit. igitur nemo Carthagini proconsulum diutius fuit. nam etiam eo tempore, quo prouinciam circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quamquam te magis desideraremus;paterna in filio aequitas, senilis in iuuene auctoritas prudentia, consularis in legato auctoritas, prorsus omnis uirtutes tuas ita effingit ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior esset in iuuene quam in te parta laus, nisi eam tu talem dedisses. qua utinam perpetuo liceret frui. quid nobis cum istis proconsulum uicicibus, quid cum annis breuibus et festinantibus mensibus. o celeres bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula. iam te, Seueriane, tota prouincia desideramus. enimuero Honorinum et honos suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est.