atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse. Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis uiris facile praecipuus—enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator—maximas res paruis lineis repperit: temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula. idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Priennensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. satis, inquit, mihi fuerit mercedis, Thales sapiens, si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, non tibi adsciueris, sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris. pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus. hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus. ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror.nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius stregit. eius dei hymnum Graeco et Latino carmine nobis ecce iam canam iam illi a me dedicatum. sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores. quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter. eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum, mihi compositu congruentem et dedicatur religiosummo, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. nam et Perseus, quamuis et ipse optime possit, tamen hodie uobis atticissabit.