priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima prorsus et sanis natabula et aegris medicabula—quippe ita institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam— quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim. exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio pauca uultis? poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit saepenumero—pudet dicere. repperias tamen apud ipsum multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad coturnum. rarae apud illum corruptelae, etuti errores, concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum. postridie igitur maximo studio ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduersum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit, locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari, plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui acciperent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt. commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, adhuc os recto libro impressus, sed enim iam animae uacuus, libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nubtialem uenisse;proin, quoniam poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed hodie sum e meo periculo recordatus. nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo uehementer talum inuerti, ut minimum adfuerim, quin articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius animam quam historiam. cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad uos festinanti satis uidebantur, ueniebam redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam pernicitatem addidistis. an non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam a philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque enim aut leui mercede emit qui precatur, aut paruum pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore obseruandum;