Fabulam, denique bonam prae ceteris suavem compertu ad aures vestras afferre decrevi, et en occipio. Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem. Nec enim vel unum vitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus, ut in quandam caenosam latrinam, in eius animum flagitia confluxerant: saeva, scaeva, virosa, ebriosa, pervicax, pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae: tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.Talis illa mulier miro me persequebatur odio: nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat. Quae saevitia multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat: nam et assiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem videre cupiebam ex summo studio, si tamen velamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus; nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.Denique die quadam madidae illius aniculae, sermo talis meas affertur aures: “ De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat. Quanto melior Philesitherus adulescens et formosus, et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus, dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coronam auream capite gestare, vel ob unicum istud, quod nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commentus est. Audi denique et amatorum diversum ingenium compara.Nosti quendam Barbarum nostrae civitatis decurionem, quem Scorpionem prae morum acritudine vulgus appellat? Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditum mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat.” Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens, Quidni? inquit Novi diligenter. Areten meam condiscipulam memoras.Ergo" inquit anus "Nosti totam Philesitheri et ipsius fabulam? Minime gentium, inquit Sed nosse valde cupio, et oro, mater, ordine mihi singula retexe. Nec commorata illa sermocinatrix immodica sic anus incipit: “Barbarus iste eum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conservare summa diligentia cuperet, servilium suum Myrmecem, fidelitate praecipua cognitum, secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, carcerem et perpetua vincula, mortem denique violentam defamem comminatus, si quisquam hominum vel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia divina numina. Ergo igitur summo pavore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem, securam dirigit profectionem. Tunc obstinato animo vehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam progredi sinebat, et lanificio domestico destrictam inseparabilis assidebat,ac tantum necessario vespertini lavacri progressu affixus atque conglutinatus, extremas manu prendens lacinias, mira sagacitate commissae provinciae fidem tuebatur.Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus; certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanetus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur; nam sibi statutam decretamque mortem proximare ni maturius cupito potiatur: nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset. His et huiuscemodi suadelis validum addebat cuneum, qui rigentem prorsus servi tenacitatem violenter diffinderet; porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem libenter offerret.