NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat. Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda,ignem propter assidens, inter conservorum frequentiam sic annuntiabat: “Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis, quae misella et quidem casu gravissimo, nec vero incomitata Manes adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta sunt, quaeque possent merito doctiores, quibus stilos Fortuna subministrat, in historiae specimen chartis involvere. Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore, Thrasyllus nomine: idque sic erat et fama dicebat.Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nanctus denique praesentiae suae tempestillam occasionem, sceleri quod diu cogitarat accingitur, ac die, quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorum maritorum gaudibundus, ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conversatione frequenti, nonnunquam etiam cena poculoque communi carior cariorque factus, in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitaverat. Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans immodicis ardoribus totos amburat homines?Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum noni posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur: quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu. Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus.Die quadam venatum Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, si quid tamen in capreis feritatis est; nec enim Charite maritum suum quaerere patiebatur bestias armatas dente vel cornu. Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur; statimque sollertis disciplinae memores, partitae totos praecingunt aditus tacitaque prius servata mussitatione, signo sibi repentino reddito, latratibus fervidis dissonisque miscent omnia. Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus; et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola,qua primos impetus reduxerat, transabiit. Et nos quidem cuncti pavore deterriti et alioquin innoxiis venationibus consueti, tunc etiam inermes atque immuniti, tegumentis frondis vel arboribus latenter abscondimus; Thrasyllus vero nanctus fraudium opportunum decipulum sic Tlepolemum captiose compellat: Quid stupore confusi vel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum, vel in modum pavoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus? Quin equos inscendimus? Quin ocius indipiscimur? En cape venabulum, ei ego sumo lanceam; nec tantillum morati protinus insiliunt equos ex summo studio bestiam insequentes. Nec tamen illa genuini vigoris oblita retorquet imi petum et incendio feritatis ardescens dente compulsa quem primum insiliat cunctabunda rimatur. Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit: at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat. Quadrupes reccidens, qua sanguis effluxerat, toto tergo supinatus invitus dominum suum devolvit ad terram: nec diu, et eum furens aper invadit iacentem ac primo lacinias eius, mox ipsum resurgentem multo dente laniavit. Nec coepti nefarii bonum piguit amicum vel suae saevitiae litatum saltem tanto periculo cernens potuit expleri, sed percito atque plagoso, cruda vulnera contegenti suumque auxilium miscriter roganti per femus dexterum dimisit lanceam, tanto ille quidem fidentius quanto crederet ferri vulnera similia futura prosectu dentium: necnon tamen ipsam quoque bestiam facili manu transadigit.