et unus Quousque inquit Ruptum istum asellum, nunc etiam claudum, frustra pascemus?, et alius: Quid quod et pessimo pede domum nostram accessit, nec quicquam idonei lucri exinde cepimus sed vulnera et fortissimorum occisiones. Alius iterum: Certe ego cum primum sarcinas istas quamquam invitus pertulerit, protinus eum vulturiis gratissimum pabulum futurum praecipitabo. Dum secum mitissimi homines altercant de mea nece, iam et domum perveneramus, nam timor ungulas mihi alas fecerat. Tum quae ferebamus amoliti properiter, nulla salutis nostrae cura sed ne meae quidem necis habita, comitibus adscitis qui vulnerati remanserant, dudum recurrunt reliqua laturitaedio, ut aiebant, nostrae tarditatis. Nec me tamen mediocris carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis, et ipse mecum: Quid stas, Luci, vel quid iam novissimum expectas? Mors, et haec acerbissima, decreto latronum tibi comparata est; Nec magno conatu res indiget; vides istas rupinas proximas et praeacutas in his prominentes silices, quae te penetrantes antequam decidens, membratim dissipabunt. Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulum circumdedit. Quin igitur masculum tandem sumis animum tuaeque saluti dum licet consulis? Habes summam opportunitatem fugae, dum latrones absunt An custodiam anus semimortuae formidabis, quam licet claudi pedis tui calce unica finire poteris? Sed quo gentium capessetur fuga vel hospitium quis dabit? Haec quidem inepta et prorsus asinina cogitatio: quis enim viantium vectorem suum non libenter auferat secum?Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen acutulae anus milvinos oculos effugere potui: nam ubi me conspexit absolutum, capta super sexum et aetatem audacia lorum prehendit ac me deducere ac revocare contendit. Nec tamen ego, memor exitiabilis propositi latronum, pietate ulla commoveor, sed incussis in eam posteriorum pedum calcibus protinus applodo terrae. At illa, quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur, et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare. Sed frustra fletibus cassum tumultum commovebat, quippe cum nullus adforet qui suppetias ei ferre posset, nisi sola illa virgo captiva. Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum. Extorto etenim loro manibus eius me placidis gannitibus ab impetu revocatum naviter inscendit et sic ad cursum rursum incitat.Ego simul voluntariae fugae voto et liberandae virginis studio, sed et plagarum suasu, quae mel saepicule commonebant, equestri celeritate quadripedi cursu solum replaudens virgini delicatas voculas adhinnire temptabam. Sed et scabendi dorsi mei simulatione nonnunquam obliquata cervice pedes decoros puellae basiabam. Tunc illa suspirans altius, caelumque sollicito vultu petens Vos, inquit “Superi, tandem meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saevire desiste: sat tibi miseris istis cruciatibus meis litatum est. Tuque, praesidium meae libertatis meaeque salutis, si me domum pervexeris incolumem parentibusque et formoso proco reddideris, quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo, quos cibos exhibebo? Iam primum iubam istam tuam probe pectinatam meis virginalibus monilibus adornabo, frontem vero crispatam prius decoriter discriminabo caudaeque setas incuria lavacri congestas et horridas, comptas diligenter mollibo,bullisque te multis aureis inoculatum, velut stellis sidereis relucentem, et gaudiis popularium pomparum ovantem, sinu serico progestans nucleos et edulia mitiora, te meum sospitatorem cotidie saginabo.Sed nec inter cibos delicatos et otium profundum vitaeque totius beatitudinem deerit tibi dignitas gloriosa: nam memoriam praesentis fortunae meae divinaeque providentiae perpetua testatione signabo, et depictam in tabula fugae praesentis imaginem meae domus atrio dedicabo. Visetur et in fabulis audietur doctorumque stilis rudis perpetuabitur historia Asino vectore virgo regia fugiens captivitatem. Accedes antiquis et ipse miraculis et iam credemus exemplo tuae veritatis et Phrixum arieti supernatasse et Arionem delphinum gubernasse et Europam tauro supercubasse. Quod si vere Iupiter mugivit in bovem, potest in asino meo latere aliqui vel vultus hominis vel facies deorum.” Dum haec identidem puella replicat votisque crebros intermiscet suspiritus, ad quoddam pervenimus trivium, unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum magnopere gestiebat, quod ad parentis eius ea scilicet iretur via. Sed ego gnarus latrones illac ad reliquas commeasse praedas, renitebar firmiter atque sic in animo meo tacitus expostulabam: Quid facis,infelix puella? Quid agis? Cur festinas ad Orcum? Quid meis pedibus facere contendis? Non enim te tantum, verum etiam me perditum ibis. Sic nos diversa tendentes et in causa finali de proprietate soli, immo viae herciscundae contendentes, rapinis suis onusti coram deprehendunt ipsi latrones et ad lunae splendorem iam inde longius cognitos risu maligno salutant;