et cum dicto reserat pyxidem: nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla, sed infernus somnus ac vere Stygius, qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita coli lapsam possidet; et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadaver. Sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans, per altissimam cubiculi, quo cohibebatur, elapsus fenestram, refectisque pinnis aliquanta quiete, longe velocius provolans Psychen accurrit suam, detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito, Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat, et Ecce inquit Rursum perieras, misella, simili curiositate. Sed interim quidem tu provinciam, quae tibi matris meae praecepto mandata est, exsequere naviter; cetera egomet videro. His dictis amator levis in pinnas se dedit, Psyche vero confestim Veneri munus reportat Proserpinae.Interea Cupido, amore nimio peresus et aegra facie, matris suae repentinam sobrietatem pertimescens ad armillum redit alisque pernicibus caeli penetrato vertice magno Iovi supplicat suamque causam probat. Tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consaviat, atque sic ad illum Licet tu inquit Domine fili, nunquam mihi concessu deum decretum servaris honorem, sed istud pectus meum, quo leges elementorum et vices siderum disponuntur, convulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaveris casibus, contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris, in serpentes, in ignes, in feras, in aves et gregalia pecua serenos vultus meos sordide reformando; at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creveris, cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cavere ac, si qua nunc in terris puella praepollet pulchritudine, praesentis beneficii vicem per eam mihi repensare te debere.Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare ac si qui coetu caelestium I defuisset, in poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare. Quo metu statim completo caelesti theatro, pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat: Dei conscripti Musarum albo, adulescentem istum quod manibus meis alumnatus sim, profecto scitis omnes, cuius primae iuventutis caloratos impetus freno quodam coercendos existimavi. Sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria cunctasque corruptelas infamatum: tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicis alliganda. Puellam elegit et virginitate privavit: teneat, possideat, amplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur: et ad Venerem collata facie, Nec tu, inquit Filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuque de matrimonio mortali metuas. Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure civili congruas, en illico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. Porrecto ambrosiae poculo, Sume, inquit Psyche, et immortalis esto; nec unquam digredietur a tuo nexu Cupido sed istae vobis erunt perpetuae nuptiae.Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur: accumbebat summum torum maritus, Psychen gremia suo complexus; sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae spargebant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit: scaena sibi sic concinnata, ut Musae quidem chorum canerent et tibias inflarent, Satyrus et Paniscus ad fistulam dicerent. Sic rite Psyche convenit in manum Cupidinis, et nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus.”Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula; sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem. Ecce confecto nescioquo gravi proelio latrones adveniunt onusti; nonnulli tamen, immo promptiores, vulneratis domi relictis et plagas recurantibus, ipsi ad reliquas occultatas in quadam spelunca sarcinas, ut aiebant, proficisci gestiunt; prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent: unde crebris aeque ingestis ictibus crure dextero et ungula sinistra me debilitatum aegre ad exsurgendum compellunt,