Suscipit alia: Ego vero maritum articulari etiam morbo complicatum curvatumque, ac per hoc rarissimo Venerem meam recolentem sustineo, plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens. Et tu quidem, soror, videris, quam patienti vel potius servili—dicam enim libere quod sentio— haec per feras animo: enimvero ego nequeo sustinere ulterius tam beatam fortunam illapsamindignae. Recordare enim quam superbe, quam arroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione immodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum, deque tantis divitiis exigua nobis invita proiecerit, confestimque praesentia nostra gravata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit. Nec sum mulier nec omnino spiro, nisi eam pessum de tantis opibus deiecero. Ac si tibi etiam, ut par est,inacuit nostra contumelia,consilium validum requiramus ambae. Iamque ista, quae ferimus, non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus: sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium: nec sunt enim beati quorum divitias nemo novit. Sciet se non ancillas sed sorores habere maiores: et nunc quidem concedamus ad maritos et Lares pauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam poeniendam firmiores redeamus.Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. Ac sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem. Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet: Videsne quantum tibi periculum? Velitatur Fortuna eminus ac, nisi longe firmiter praecaves, mox comminus congredietur. Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris. Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint—venient autem, scio—neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas: nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem.Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat: crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat, et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri. Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impia celeritate navigabant. Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet: Dies ultima et casus extremus: et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit; iam mucrone destricta iugulum tuum nefariae tuae sorores petunt. Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima! Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imi minentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt.Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmatas animi mei. Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae imaginis tuae redde saltem conspectum sororum. Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos, per teneras et teretes et mei similes genas, per pectus nescioquo calore fervidum, sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam: supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea. Nec quicquam amplius in tuo vultu requiro, iam nil officiunt mihi vel ipsae nocturnae tenebrae: teneo te meum lumen. His verbis et amplexibus mollibus decantatus maritus, lacrimasque eius suis crinibus detergens, se facturum spopondit et praevertit statim lumen nascentis diei.