Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et cetero incitabat: heus pueri, quam maribus animis et viribus alacribus dormientes aggrediamur. Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore; stricto mucrone per totam domum caedes ambulet: qui sopitus iacebit, trucidetur; qui repugnare temptaverit, feriatur. Sic salvi recedemus, si salvum in domo neminem reliquerimus. Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur, armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum: at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt.Dirigitur proeliaris acies: ipse denique dux et signifer ceterorum validis mi viribus aggressus illico manibus ambabus capilli arreptum ac retro reflexum effligere lapide gestit; quem dum sibi porrigi flagitat, certa manu percussum feliciter prosterno. Ac mox alium pedibus meis mordicus inhaerentem per scapulas ictu temperato tertiumque improvide occurrentem pectore offenso peremo. Sic pace vindicata, domoque hospitum ac salute communi protecta, non tantum impunem mel verum etiam laudabilem publice credebam fore, qui ne tantillo quidem umquam crimine postulatus, sed probe spectatus apud meos, semper innocentiam commodis cunctis antetuleram. Nec possum repperire cur iustae ultionis, qua contra latronse deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse; vel certe ulla praeda monstretur, cuius cupidine tantum flagitium credatur admissum.Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar. Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum. At tunc sic tacitus mecum En fides inquam En conscientia: ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat.Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes, Per publicam misericordiam, per commune ius humanitatis aiunt Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date. Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate. Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia: De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus: nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes. prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus formido perematur.Nec mora, cum ritu Graeciensi ignis et rota, tum omne flagrorum genus inferuntur Augetur oppido, immo duplicatur mihi maestitia quod integro saltem mori non licuerit. Sed anus illa, quae fletibus cuncta turbaverat, Prius inquit Optimi cives, quam latronem, istum miserorum pignorum meorum peremptorem cruci affigatis, permittite corpora necatorum revelari, ut et formae! simul et aetatis contemplatione magis magisque ad iustam indignationem arrecti pro modo facinoris saeviatis. His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere. Luctantem me ac diu renuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione lictores iussu magistratuum quam instantissime compellunt manum denique ipsam e regione lateris fundentes in exitium suum super ipsa cadavera porrigunt. Evictus tandem necessitate succumbo, et ingratis licet arrepta pallio retexi corpora. Di boni, quae facies rei! Quod monstrum! Quae fortunarum mearum repentina! mutatio! Quamquam enim iam in peculio Proserpinae et Orci familia numeratus, subito in contrariam faciem obstupefactus haesi nec possum novae illius imaginis rationem idoneis verbis expedire: nam cadavera illa iugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.