Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considera, non avem mel sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam. Quae ubi primum me talem aspexit, percussit faciem suam manibus infestis, et Occisa sum misera clamavit: Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit. Sed bene, quod facilior reformationis huius medela suppeditat; nam rosis tantum demorsitatis exibis asinum statimque in meum Lucium postliminio redibis. Atque utinam vesperi de more nobis parassem corollas aliquas, ne moram talem patereris vel noctis unius: sed primo diluculo remedium festinabitur tibi.Sic illa maerebat, ego vero quamquam perfectus asinus et pro Lucio iumentum sensum tamen retinebam humanum. Diu denique ac multum mecum ipse deliberavi an nequissimam facinerosissimamque feminam illam spissis calcibus feriens et mordicus appetens necare deberem: sed ab incepto temerario melior me sententia revocavit, ne morte multata Fotide salutares mihi suppetias rursus extinguerem. Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni; atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum: sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina! Praeclarus ille vector mens cum asino capita conferunt in meamque perniciem illico consentiunt et, verentes scilicet cibariis suis, vix me praesepio videre proximantem; deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.Sic affectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli concesseram, dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens acdiculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum. Denique agnito salutari praesidio, pronus spei, quantum extensis prioribus pedibus anniti poteram, insurgo valida et cervice prolixa nimiumque porrectis labiis, quanto maxime nisu poteram corollas appetebam. Quod me pessima scilicet sorte conantem servulus meus, cum semper equi cura mandata fuerat, repente conspiciens, indignatus exsurgit, et Quousque tandem inquit, Cantherium patiemur istum paulo ante cibariis iumentorum, nunc etiam simulacris deorum infestum? Quin iam ego istum sacrilegum debilem claudumque reddam, et statim telum aliquod quaeritans temere fascem lignorum positum offendit, rimatusque frondosum fustem cunctis vastiorem non prius miserum me tundere desiit, quam sonitu vehementi et largo strepitu percussis ianuis, trepido etiam rumore viciniae conclamatis latronibus profugit territus.Nec mora, cum vi patefactis aedibus globus latronum invadit omnia, et singula domus membra cingit armata factio, et auxiliis hinc inde convolantibus obsistit discursus hostilis: cuncti gladiis et facibus instructi noctem illuminant; coruscat in modum ortivi solis ignis et mucro. Tunc horreum quoddam satis validis claustris obsaeptum obseratumque, quod mediis aedibus constitutum gazis Milonis fuerat refertum, securibus validis aggressi diffindunt, quo passim recluso totas opes vehunt raptimque constrictis sarcinis singuli partiuntur. Sed gestaminum modus numerum gerulorum excedit: tunc opulentiae nimiae nimio ad extremas incitas deducti, nos duos asinos et equum meum productos e stabulo quantum potest gravioribus sarcinis onerant et domo iam vacua minantes baculis exigunt, unoque de sociis ad speculi landum, qui de facinoris inquisitione nuntiaret, relicto, nos crebra fundentes per avia montium ducunt concitos. Iamque rerum tantarum pondere et montis ardui vertice et prolixo satis itinere nihil a mortuo differebam.Sed mihi sero quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere et interposito venerabilis principis nomine tot aerumnis me liberare: cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui: aspernati latrones clamorem absonum meum, caedentes hinc inde miserum corium nec cribris iam idoneum relinquunt. Sed tandem mihi inopinatam salutem Iupiter ille tribuit: nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant. His inhians et spe salutis alacer ac laetus propius accessi, dumque iam labiis undantibus affecto, consilium me subiti longe salubrius, ne si rursum asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem vel artis magicae suspectione vel indicii futuri criminatione. Tunc igitur a rosis, et quidem necessario, temperavi, et casum praesentem tolerans in asini faciem faena rodebam.