Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret. At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente comprobentur. Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum recognoscat: nam quemadmodum eius veneni frater insimulari potest quod iste comparaverit?Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat: tunc pedes incertis alternationibus commovere, modo hanc modo illam capitis partem scalpere, et ore semiclauso balbutiens nescioquas afannas effutire, ut eum nemo prorsus a culpa vacuum merito crederet. Sed revalescente rursus astutia constantissime negare et accersere mendacii non desinit medicum. Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem. Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.Tum medicus: Non patiar inquit Hercule, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvene supplicium vos sumere, vel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere. Dabo enim rei praesentis evidens argumentum: nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum; mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem. Nec mirum desperatissimum istum latronem, certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare. Sed si vere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, vivit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem lucidam: quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias.Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illud sepuldirum, quo corpus pueri depositum iacebat: nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. Ecce pater, suis ipse manibus cooperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium, eumque complexus artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum atque, ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus, deportatur ad iudicium puer. Iamque liquido servi nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas; et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus volutabar: miles ille, qui me nullo vendente comi paraverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus servis fratribus undecim denariis vendidit. His erat dives admodum dominus: at illorum alter pistor dulciarius, qui panes et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapidissimis intrimentis succuum pulmenta condita vapore mollibat. Unico illi contubernio communem vitam sustinebant meque ad vasa illa compluria gestanda praedestinarant, quae domini regiones plusculas pererrantis variis usibus erant necessaria. Adsciscor itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, haud ullo tempore tam benivolam fortunam expertus: nam vespera, post opiparas cenas earumque splendidissimos apparatus, multas numero partes in cellulam suam mei solebant reportare domini: ille porcorum, pullorum, piscium et cuiuscemodi pulmentorum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lucunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mellita. Qui cum se refecturi clausa cellula balneas petissent, oblatis ego divinitus dapibus affatim saginabar: nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.