Sed prius est ut vobis, quod initio facere debueram, vel nunc saltem referam, quis iste vel unde fuerit. Thiasus (hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus) oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratu fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat. Denique gloriae publicae studio tunc Thessaliam etiam accesserat, nobilissimas feras et famosos inde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis coemptisque omnibus domuitionem parabat. Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.At ubi partim terrestri, partim maritimo itinere confecto Corinthum accessimus, magnae civium turbae confluebant, ut mihi videbatur, non tantum Thiasi dantes honori quam mei conspectus cupientes: nam tanta etiam ibidem de mel fama pervaserat, ut non mediocri quaestui praeposito illi meo fuerim. Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat. Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat. Grandi denique praemio cum altore meo depecta est noctis unius concubitum: at ille nequam, qua posset de me suave provenire, lucro suo tantum contentus, annuit.Iam denique cenati e triclinio domini decesseramus, et iamdudum praestolantem cubiculo meo matronam offendimus. Dii boni, qualis ille quamque praeclarus apparatus! Quattuor eunuchi confestim pulvillis compluribus ventose tumentibus pluma delicata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et stragula veste auro ac murice Tyrio depicta probe consternunt, ac desuper brevibus admodum sed satis copiosis puluillis aliis nimis mollibus,quis maxillas et cervices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, superstruunt. Nec dominae voluptates diutina sua praesentia morati clausis cubiculi foribus facessunt: at intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobis tenebras inalbabant.Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque qua decoras devinxerat papillas, lumen propter assistens de stagneo vasculo multo sese perungit oleo balsameo, meque indidem largissime perfricat, sed multo tanto impensius curans etiam nares perfundit meas.Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basiola iactari vel meretricum poscinummia vel adventorum negantinummia, sedi pura atque sincera, instruit, et blandissimos affatus: Amo, et Cupio, et Te solum diligo, et Sine te iam vivere nequeo, et cetera quis mulieres et alios inducunt et suas testantur affectationes; capistroque me prehensum more quo didiceram reclinat facile, quippe cum nil novi nihilque difficile facturus mihi viderer, praesertim post tantum temporis tam formosae mulieris cupientis amplexus obiturus: nam et vino pulcherrimo atque copioso memet madefeceram et unguento fragrantissimo prolubium libidinis suscitaram.Sed angebar plane non exili metui reputans quemadmodum tantis tamque magnis cruribus possem delicatam matronam inscendere, vel tam lucida tamque tenera et lacte ac melle confecta membra duris ungulis complecti, labiasque modicas ambrosio rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et saxeis dentibus deformi saviari, novissime quo pacto, quamquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam vastum genitale susciperet: heu me qui dirupta nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim mei domini! Molles interdum voculas et assidua savia et dulces gannitus commorsicantibus oculis iterabat illa, et in summa Teneo te, inquit Teneo meum palumbulum, meum passerem, et cum dicto vanas fuisse cogitationes meas ineptumque monstrat metum: artissime namque complexa totum me prorsus, sed totum recepit. Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente. Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.