Age quam prudenter Solo neminem, dum adhuc uiueret, beatum dici debere arbitrabatur, quod ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti essemus. felicitatis igitur humanae appellationem rogus consummat, qui se incursui malorum obicit. Idem, cum ex amicis quendam grauiter maerentem uideret, in arcem perduxit hortatusque est ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. quod ut factum animaduertit, 'cogita nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis et olim fuerint et hodieque uersentur et insequentibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium incommoda tamquam propria deflere'. qua consolatione demonstrauit urbes esse humanarum cladium consaepta miseranda. idem aiebat, si in unum locum cuncti mala sua contulissent, futurum ut propria deportare domum quam ex communi miseriarum aceruo portionem suam ferre mallent. quo colligebat non oportere nos quae fortuito patiamur praecipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare.Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes inuasissent, omnibus, quos modo saeuitia belli incolumes abire passa fuerat, pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret 'ego uero' inquit 'bona omnia mea mecum porto': pectore enim illa gestabat, non humeris, nec oculis uisenda, sed aestimanda animo. quae domicilio mentis inclusa nec mortalium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt.Iam Platonis uerbis adstricta, sed sensu praeualens sententia, qui tum demum beatum terrarum orbem futurum praedicauit, cum aut sapientes regnare aut reges sapere coepissent.Rex etiam ille subtilis iudicii, quem ferunt traditum sibi diadema prius quam capiti inponeret retentum diu considerasse ac dixisse 'o nobilem magis quam felicem pannum! quem, si quis penitus cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere uelit'.Quid Xenocratis responsum, quam laudabile! cum maledico quorundam sermoni summo silentio interesset, uno ex his quaerente cur solus linguam suam cohiberet, 'quia dixisse me' inquit 'aliquando paenituit, tacuisse numquam'.Aristophanis quoque altioris est prudentiae praeceptum, qui in comoedia introduxit remissum ab inferis † Atheniensium Periclen uaticinantem non oportere in urbe nutriri leonem, sin autem sit altus, obsequi ei conuenire: monet enim ut praecipuae nobilitatis et concitati ingenii iuuenes refrenentur, nimio uero fauore ac profusa indulgentia pasti quo minus potentiam obtineant ne inpediantur, quod stultum et inutile sit eas obtrectare uires, quas ipse foueris.Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an facta hominum deos fallerent 'ne cogitata quidem' inquit, ut non solum manus, sed etiam mentes puras habere uellemus, cum secretis cogitationibus nostris caeleste numen adesse credidissemus.Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum probato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'uirum pecunia quam pecuniam uiro indigentem'. quo dicto stultum monuit ut generum potius quam diuitias generi legeret.Age, Philippi quam probabilis epistola, in qua Alexandrum quorumdam Macedonum beniuolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic increpuit: 'quae te, fili, ratio in hanc tam uanam spem induxit, ut eos tibi fideles futuros existimares, quos pecunia ad amorem tui conpulisses?' a caritate istud pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator Graeciae quam uictor.Aristoteles autem Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures uel silentio tutior uel sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat et ad Macedonicos mores inuitum reuocare beniuole perseuerat, spiritu carere iussus seram neglecti salubris consilii paenitentiam egit. Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram partem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se uani, uituperare stulti esset. eiusdem est utilissimum praeceptum ut uoluptates abeuntes consideremus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicit, quo minus cupide repetantur.Nec parum prudenter Anaxagoras interroganti cuidam quisnam esset beatus 'nemo' inquit 'ex his, quos tu felices existimas, sed eum in illo numero reperies, qui a te ex miseris constare creditur'. non erit ille diuitiis et honoribus abundans, sed aut exigui ruris aut non ambitiosae doctrinae fidelis ac pertinax cultor, in recessu quam in fronte beatior'.