o utinam ergo meus pro te non omnia possetatque aliquid dubitaret amor. quin nunc quoque quaeroquid iubeas.— heu dure siles, magnumque minaturnescio quid tuus iste pudor? mene, optime quondamAesonide, me ferre preces et supplicis orafas erat? haud hoc nunc genitor putat aut dare poenasiam sceleris dominumque pati.' sic fata parantemreddere dicta virum furiata mente refugitvociferans. qualem Ogygias cum tollit in arcesBacchus et Aoniis inlidit Thyada truncis,talis erat talemque iugis se virgo ferebatcuncta pavens: fugit infestos vibrantibus hastisterrigenas, fugit ardentes exterrita tauros.si Pagasas vel Peliacas hinc denique nubescerneret et tenui Tempe lucentia fumo,hoc visu contenta mori. tunc tota querellisegeritur questuque dies, eademque sub astrissola movet, maestis veluti nox illa sonaretplena lupis quaterentque truces ieiuna leonesora vel orbatae traherent suspiria vaccae.procedit: non gentis honos, non restat imagoSolis avi, non barbaricae decor ille iuventae,qualis erat, cum Chaonio radiantia truncovellera vexit ovans interque ingentia Graiumnomina Palladia virgo stetit altera prora.haeret, et hinc praesens pudor, hinc decreta suorumdura premunt. utcumque tamen mulcere gementemtemptat et ipse gemens †et tempera dictis†:'mene aliquid meruisse putas? me talia velle ...'