verum age et hoc etiam, quando potes, adice tantismuneribus meritisque tuis; namque aurea iussiterga referre sumus; socios ea gloria tangit.'sic ait et primis supplex dedit oscula palmis.Contra virgo novis iterum singultibus orsa est:'linquo domos patrias te propter opesque meorum;nec iam nunc regina loquor sceptrisque relictisvota sequor: serva hanc profugae, prior ipse dedistiquam (scis nempe) fidem. di nostris vocibus adsunt,sidera et haec te meque vident. tecum aequora, tecumexperiar quascumque vias, modo nequis abactamhuc referat me forte dies oculisque parentisingerar; hoc superos, hoc te quoque deprecor, hospes.'Haec ait atque furens rapido per devia passutollitur. ille haeret comes et miseratur euntem,cum subito ingentem media inter nubila flammamconspicit et saeva vibrantes luce tenebras.'quis rubor iste poli? quod tam lugubre refulsitsidus?' ait. reddit trepido cui talia virgo:ipsius en oculos et lumina torva draconisaspicis; ille suis haec vibrat fulgura cristis:me patiens contra solam videt ac vocat ultro,ceu solet, et blanda poscit me pabula lingua.dic age nunc, utrum vigilanti hostemque videntiexuvias auferre velis, an lumina somnomergimus et domitum potius tibi tradimus anguem?'ille silet: tantus subiit tum virginis horror.Iamque manus Colchis crinemque intenderat astris,carmina barbarico fundens pede, teque ciebat,Somne pater: 'Somne omnipotens, te Colchis ab omniorbe voco inque unum iubeo nunc ire draconem,quae freta saepe tuo domui, quae nubila cornufulminaque et toto quicquid micat aethere; sed nunc,nunc age maior ades fratrique simillime Leto.te quoque, Phrixeae pecudis fidissime custos,tempus ab hac oculos tandem deflectere cura.quem metuis me adstante dolum? servabo parumperipsa nemus; longum interea tu pone laborem.'ille haut Aeolio discedere fessus ab auronec dare permissae, quamvis iuvet, ora quieti