Ille trahens gemitum tantis ac vocibus impar,quamquam iura deum et sacri sibi conscia pactireligio dulcisque movent primordia taedae,cunctatur mortemque cupit sociatmque periclicogitathaut ultra sociis obsistere pergit.haec ubi fixa viris, tempus fluctusque quietosexspectant: ipsam interea, quid restet, amantemignorare sinunt decretaque tristia servant.Sed miser ut vanos, veros ita saepe timoresversat amor fallique sinit nec virginis annos.ac prior ipsa dolos et quamlibet intima sensitnon fidi iam signa viri nimiumque silentesuna omnes. haut illa sui tamen immemor umquamnec subitis turbata minis prior occupat unumAesoniden longeque trahit, mox talibus infit:'me quoque, vir, tecum Minyae, fortissima pubes,nocte dieque movent. liceat cognoscere tandem,si modo Peliacae non sum captiva carinaenec dominos decepta sequor consultaque vestrafas audire mihi. vereor, fidissime coniunx,nil equidem; miserere tamen promissaque servausque ad Thessalicos saltem conubia portusinque tua me sperne domo. scis te mihi certe,non socios iurasse tuos. hi reddere forsanfas habeant, tibi non eadem permissa potestas,teque simul mecum ipsa traham; non sola reposcorvirgo nocens, atque hac pariter rate fugimus omnes.an fratris te bella mei patriaeque biremesterrificant magnoque impar urgeris ab hoste?finge rates alias et adhuc maiora coireagmina: nulla fides? nullis ego digna periclis?non merui mortemque tuam comitumque tuorum?vellem equidem nostri tetigissent litora patriste sine duxque illis alius quicumque fuisset:nunc remeant, meque ecce (nefas) et reddere possunt,nec spes ulla super. quin tu mea respice saltemcoasilia et nimio comitum ne cede timori.credidit ardentes quis te tunc iungere taurosposse? quis ad saevi venturum templa draconis?