nec numero quoniam Colchis nec puppibus aequos.ergo ubi diva rates hostemque accedere cernit,ipsa subit terras tempestatumque refringitventorumque domos. volucrum gens turbida fratrumerumpit, classem dextra Saturnia monstrat.videre, inque unum pariter mare protinus omnesinfesto clamore ruunt inimicaque Colchisaequora et adversos statuunt a litore fluctus.Tollitur atque intra Minyas Argoaque velaStyrus abit; vasto rursus desidit hiatuabrupta revolutus aqua. iamque omnis in astraitque reditque ratis, lapsoque reciproca fluctudescendit. vorat hos vertex, hos agmine totogurges agit. simul in vultus micat unldique terror;crebra ruina poli caelestia limina laxat.non tamen ardentis Styri violentia cedit;hortatur socios media inter proelia divum:'transferet ergo meas in quae volet oppida dotesColchis? et Haemonius nobis succedet adulter?nec mihi tot magnos inter regesque procosqueprofuerit prona haud dubii sententia patris?an virtus praelata viri est et fortior ille,quem sequitur? iuungam igniferos sine carmine taurossaevaque Echionii ferro sata persequar hydri.hoc adeo interea specta de litore pugnasamborum: victoris eris. iam digna videbisproelia, iamque illud carum caput ire cruentasub freta, semiviri nec murra corpus Achivised pice, sed flammis et olentis sulphure crines.vos modo vel solum hoc fluctus expellite corpus,non te, Aeeta pater, generi aut, Sol magne, pudebit.fallor? an hos nobis magico nunc carmine ventosipsa movet diraque levat maria ardua lingua?atque iterum Aesonides, iterum defenditur arte,qua solet? haut illi cantus et futile murmurproderit. ite, rates, et frangite virginis undam.'dixit et intortis socio cum milite remisprosilit; at fluctu puppis labefacta reversosolvitur effunditque viros ipsumque minantemtunc quoque et elata quaerentem litora dextra.