quin omnes alii pariter populique patresquemecum adsunt. magni virgo ne regia SolisHaemonii thalamos adeas despecta mariti,tot decuit coiisse rates, tot fulgere taedas.'Dixerat atque orans iterum ventosque virosqueperque ratis supplex et remigisvexilla magistris.illi autem intorquent truncis frondentibus undam,quaeque die fuerat raptim formata sub unoet tantum deiecta suis a montibus arbor(quid dolor et veterum potuit non ira virorum?)haud longis iam distat aquis, sequiturque volantembarbara Palladiam puppem ratis, ostia doneDanubii viridemque vident ante ostia Peucenultimaque adgnoscunt Argoi cornua mali.tum vero clamorem omnes inimicaque tolluntgaudia, tum gravior remis fragor, ut procul Argovisa viris, unamque petunt rostra omnia puppem.princeps navalem nodosi roboris uncumarripit et longa Styrus prospectat ab undaconiugio atque iterum sponsae flammatus amore.iamque alii clipeos et tela trabalia dextrisexpediunt, armant alii picis unguine flammas;impatiens tremit hasta morae, nec longius inter,quam quod tela vetet, superest mare. vocibus urgentinterea et pedibus pulsant tabulata frementes.Cum subitas videre rates vibrataque flammisaequora, non una Minyae formidine surgunt,primus et in puppem deserta virgine ductorprosilit et summa galeam rapit altus ab hasta;ense simul clipeoque micat; nec cetera pubessegnius adreptis in litore constitit armis.at tibi quae scelerum facies, Medea, tuorum?quisve pudor Colchos iterum fratremque videntiquidquid et abscisum vasto iam tuta profundocredideras? ergo infausto sese occulit antro,non aliud quam certa mori, seu carus Iasonseu frater Graia victus cecidisset ab hasta.Haud ita sed summo segnis sedet aethere Iunoaut sinit extrema Minyas decernere pugna,