adsuetumque petunt plaustris migrantibus aequor.Puppe procul summa vigilis post terga magistrihaeserat auratae genibus Medea Minervae;atque ibi deiecta residens in lumina pallaflebat adhuc, quamquam Haemoniis cum regibus iret,sola tamen nec coniugii secura futuri.illam Sarmatici miserantur litora ponti,illa Thoanteae transit defleta Dianae.nulla palus, nullus Scythiae non maeret euntemamnis; Hyperboreas movit conspecta pruinas,tot modo regna tenens; ipsi quoque murmura ponuntiam Minyae, iam ferre volunt. vix allevat oraad seras, siquando, dapes, quas carus lasonipse dabat, iam nubiferam transire Carambinsignificans, iam regna Lyci, totiensque gementemfallit ad Haemonios hortatus surgere montes.Insula Sarmaticae Peuce stat nomine nymphae,torvus ubi et ripa semper metuendus utraquein freta per saevos Hister descendit alumnos.solvere in hoc tandem resides dux litore curasac primum socios ausus sua pacta docerepromissamque fidem thalami foedusque iugale.ultro omnes laeti instigant meritamque fatentur.ipse autem invitae iam Pallados erigit arasincipit Idaliae numen nec spernere divae,praecipueque sui, siquando, in tempore pulcherconiugii Minyas numquam magis eminet inter:qualis sanguineo victor Gradivus ab HebroIdalium furto subit aut dilecta Cythera,seu cum caelestes Alcidae invisere mensasiam vacat et fessum Iunonia sustinet Hebe.adnuit unanimis Venus, hortatorque Cupidosuscitat adfixam maestis Aeetida curis;ipsa suas illi croceo subtegmine vestesinduit, ipsa suam duplicem Cytherea coronamdonat et arsuras alia cum virgine gemmas.tum novus implevit vultus honor, ac sua flavisreddita cura comis, graditurque oblita malorum.sic ubi Mygdonios planctus sacer abluit Almo,laetaque iam Cybele festaeque per oppida taedae,