ex quo Thessalici subierunt Colchida reges,quod nullae te, nata, dapes, non ulla iuvabanttempora. non ullus tibi tum color aegraque verbaerrantesque genae atque alieno gaudia vultusemper erant. cur tanta mihi non prodita pestis,ut gener Aesonides nostra consideret aulanec talem paterere fugam, commune fuissetaut certe nunc omne nefas, iremus et ambaein quascumque vias? pariter petiisse iuvaretThessaliam et saevi quaecumque est hospitis urbem.'sic genetrix, similique implet soror omnia questuexululans; famulae pariter clamore supremoin vacuos dant verba notos dominamque reclamantnomine; te venti procul et tua fata ferebant.Inde diem noctemque volant. redeuntibus auragratior, et notae Minyis transcurrere terrae,cum subito Erginus puppi sic fatur ab alta:'vos' ait 'Aesonide, contenti vellere capto,nec via quae superet nec quae fortuna videtis.crastina namque dies trucis ad confinia pontiCyaneasque vocat, meminique, o Tiphy, tuorumsaxa per illa, pater, memini, venerande, laborum.mutandum, o socii, nobis iter; altera pontieluctanda via et cursu, quem fabor, eundum est.haud procul hinc ingens Scythici ruit exitus Histri,fundere non uno tantum quem flumina cornuaccipimus; septem exit aquis, septem ostia pandit.illius adversi nunc ora petamus et undam,quae latus in laevum ponti cadit; inde sequemuripsius amnis iter, donec nos flumine certoproferat inque aliud reddat mare. sint age tanti,Aesonide, quaecumque morae quam saeva subiresaxa iterum, quam Cyaneos perrumpere montes;sat mihi: non totis Argo redit ecce corymbis.'haec ait ignarus fixas iam numine rupesstare neque adversis ultra concurrere saxis.reddidit Aesonides:'et te, fidissime rector,haud vani tetigere metus, nec me ire recusolongius et cunctis redeuutem ostendere terris.'protinus inde alios flectunt regesque locosque