egressi relegunt campos et fluminis orasumma petunt. micat omnis ager, villisque comantemsidereis totos pellem nunc fundit in artus,nunc in colla refert, nunc implicat ille sinistrae.talis ab Inachiis Nemeae Tirynthius antrisibat, adhuc aptans umeris capitique leonem.ut vero sociis, qui tunc praedicta tenebantostia, per longas apparuit aureus umbras,clamor ab Haemonio surgit grege; se quoque gaudenspromovet ad primas iuveni ratis obvia ripas.praecipites agit ille gradus atque aurea misitterga prius; mox attonita cum virgine puppeminsilit ac rapta victor consistit in hasta.Interea patrias saevus venit horror ad auresfata domus luctumque ferens. fraudemque fugamquevirginis.hinc subitis †inflexit† frater in armis,urbs etiam mox tota colt, volat ipse senectaeimmemor Aeetes, complentur litora bellonequiquam; fugit immissis nam puppis habenisMater adhuc ambas tendebat in aequora palmaset soror atque omnes aliae matresque nurusqueColchides aequalesque tibi, Medea, puellae.extat sola parens impletque ululatibus auras.'siste fugam, medio refer huc ex aequore puppem,nata, potes. quo' clamat 'abis? hic turba tuorumomnis et iratus nondum pater; haec tua tellussceptraque. quid terris solam te credis Achaeis?quis locus Inachias inter tibi, barbara, natas?istane vota domus exspectatique hymenaei?hunc petii grandaeva diem? vellem unguibus uncisut volucris possem praedonis in ipsius oraire ratemque supra claroque reposcere cantuquam genui. Albano fuit haec promissa tyranno,non tibi; nil tecum miseri pepigere parentes,Aesonide; non hoc Pelias evadere furtote iubet aut ullas Colchis abducere natas.vellus habe et nostris siquid super accipe templis.sed quid ego quemquam immeritis incuso querellis?ipsa fugit tantoque (nefas) ipsa ardet amore.hoc erat, infelix, redeunt nam singula menti,