utque dedit vinclis validoque obstrinxit aratro,suscitat ipse genu saevaque agit insuper hasta,non secus a medio quam si telluris hiatuterga recentis equi primumque invasit habenismurmur et in summa Lapithes apparuit Ossa.Ille velut campos Libyes ac pinguia Nilifertilis arva secet, plena sic semina dextraspargere gaudet agris oneratque novalia belloMartius hic primum ter vomere fusus ab ipsoclangor et ex omni sonuertnt cornua sulco;bellatrix tunc gleba quati pariterque creariarmarique phalanx totisque insurgere campis.cessit et ad socios paulum se rettulit herosopperiens, ubi prima sibi daret agmina tellus.at vero ut summis iam rura recedere cristisvidit et infesta vibrantes casside terras,advolat atque, imo tellus qua proxima collonecdum umeri videre diem, prior ense sequaciaequat humo truncos; rutilum thoraca sequentiaut primas a matre manus premit obvius ante,nec magis aut illis aut illis milibus ultrasufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydraeagmina Palladios defessus respicit ignes.ergo iterum ad socias convertere Colchidos arteset galeae nexus ac vincula dissipat imae,cunctaturque tamen totique occurrere belloipse cupit; spes nulla datur, sic undique densantterrigenae iam signa duces, clamorque tubaeque.iamque omnes videre virum, iamque omnia contratela micant. tum vero amens discrimine tanto,quam modo Tartareo galeamn Medea venenoin medios torsit; conversae protinus hastae.qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matrisira vel exsectos lacerat Bellona comatos,haud secus accensas subito Medea cohortesimplicat et miseros agit in sua proelia fratres:omnis ibi Aesoniden sterni putat, omnibus iratalis erat. stupet Aeetes ultroque furentesipse viros revocare cupit, sed cuncta iacebantagmina, nec quisquam primus ruit aut super ullus