crede, labor, quem — tanta utinam fiducia nostrisit mihi nocturnaeque Hecates— nostrique vigoris 'dixerat, utque virum doceat, quae monstra supersint,protinus immensis recubantem anfractibus anguemturbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsitsibila, seque metu postquam sua vellera circumsustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.'quis fragor hic? quaenam tantae, die virgo, ruinae?'exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.illa trahit ridens tandemque ait angue represso:'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis,heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis.o utinam nullo te sim visura laboreipsam caeruleis squalentem nexibus ornumipsaque pervigilis calcantem lumina monstri:contingat bis deinde mori.' sic fata profugitseque sub extremis in moenia rettulit umbris.Et iam puniceo regem spes vana sub ortuextulerat, quantis nox una diremerit undisAesoniden, liberne fretis iam vultus apertisutque prius totum sileat mare. dumque ea longeexplorare †quaeat†, contra venit Arcas Echiondicta ferens, iam Circaeis Mavortis in agrisstare virum: daret aeripedes in proelia tauros.et 'vocor en ultro' dixit, 'spesque addidit alas.vos mihi nunc primum in flammas invertite, tauri,aequora, nunc totos aperite et volvite flatus.exeat Haemonio messis memoranda colono,tuque tuum patri in Graium da, nata, draconem.ipsius aspectu pereant in velleris, ipsaterga mihi diros servent infecta cruores.'fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.pars et Echionii subeunt immania dentissemina, pars diri portant grave robur aratri.at sua magnanimum contra Pagasaea iuventusprosequitur stipatque ducem; tum maxima quisquedicta dedit saevisque procul discessit in agris.fixerat ille gradus totoque ex agmine solus