cura mei quocumque loco, quoscumque per annos;atque hunc te meminisse velis et nostra faterimunera, servatum pudeat nec virginis arte.ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?an me mox merita morituram patris ab iradissimulas? te regna tuae felicia gentis,te coniunx natique manent; ego prodita abibo;nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illumflexerat et simili iamdudum adflarat amore)'tune' ait 'Aesoniden quicquam te velle relictacredis et ulla pati sine te loca? redde tyrannome potius, recipe ingratos atque exue cantus.quis mihi lucis amor? patriam cur amplius optem,si non et genitor te primam amplectitur Aeson,teque tuo longe fulgentem vellere gaudensspectat et ad primos procumbit Graecia fluctus?respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.per te, quae superis divisque potentior imis,perque haec, virgo, tuo redeuntia sidera nutuatque per has nostri iuro discriminis horas:umquam ego si meriti sim noctis et immemor huius,si te sceptra, domum, si te liquisse parentes,senseris et me tum non haec promissa tuentem,tum me non tauros iuvet evasisse ferosqueterrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsisflamma tuaeque artes; nullus succurrere contraingrato queat, et si quid tum saevius istis,adicias meque in medio terrore relinquas.'audiit atque simul meritis periuria poenisdespondet questus semper Furor ultus amantum.Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque,et nunc ora levant audaci laeta iuventa,ora simul totiens dulcis rapientia visus,nunc deicit vultus aeger pudor, et mora dictisredditur, ac rursus conterret Iasona virgo:'accipe, perdomitis quae deinde pericula tauriset quis in Aeolio maneat te vellere custos;nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.saevior ingenti Mavortis in arbore restat,