nempe, ego si patriis timuissem excedere tectis,occideras, nempe hanc animam cras saeva manebantfunera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia virgo,sola tibi quoniam tantis in casibus adsumexternae regina domus? miraris et ipse,credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida silvae.sed fatis sum victa tuis; cape munera supplexnon mea; teque iterum Pelias si perdere quaeretinque alios casus, alias si mittet ad urbes,heu formae ne crede tuae.' Titania iamquegramina Perseasque sinu depromere virescoeperat hisque iterum compellat Iasona dictis:'si tamen aut superis aliquam spem ponis in istisaut tua praesenti virtus te educere leto,si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,me sine et insontem misero dimitte parenti.dixerat: extemplo (neque enim matura ruebantsidera et extremum suffecerat axe Booten)cum gemitu et multo iuveni medicamina fletunon secus ac patriam pariter famamque decusqueobicit. ille manu subit et vim corripit omnem.Inde ubi facta nocens et non revocabilis umquamcessit ab ore pudor propiorque implevit Erinys,carmina nunc totos volvit figitque per artusAesonidae et totum septeno murmure ferturper clipeum atque viro graviorem reddidit hastam,iamque sui tauris languent absentibus ignes.'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume,quam modo funerea tenuit Discordia dextra.hanc iace per medias, cum verteris aequora, messes;protinus in sese conversa furoribus ibitcuncta phalanx, atque ipse fremens mirabitur et merespiciet fortasse pater.' sic deinde locutaiam magis atque magis mentem super alta ferebataequora, pandentes Minyas iam vela videbatse sine. tum vero extremo percussa dolorearripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,crede, tui. quantum hinc aberis, die quaeso, profundi?quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat