Graecia, quodnam hominum cerno genus, aut ubi cautesCyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iasonexulibus? meque ante alios sic spreverit una,una ratis, spolium ut vivo de rege reportet?ipsum offerre meos, ipsum iam pandere lucosimperet et nullo dignetur vincere bello?cur age non templis sacrata avellere donaomnibus atque ipsas gremiis abducere natas,praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentesesse putem, ratis infandis quos sola rapinissaevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,rex suus inlisit pelago vetuitque reverti?scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro.ante meus caesa descendet Caucasus umbraac prior Haemonias repetet super aequora praedas,aut ego cum vittis statui feralibus Hellensi tamen his aliter perstas non cedere terris,teque pudor cassi reditus movet, ac latet unanescio quid plus puppe viris, baud ipse moraborquae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.Martius ante urbem longis iacet horridus anniscampus et ardentes ac me quoque vomere presso,me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.his magis atque magis rabiem nunc nostra senectusluxuriemque dedit, solitoque superbior ignisore fremit. succede meae, fortissime, laudiet nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt,quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.consiliis nox una satis, tecumque retractacumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto estrobore, praedicti venies in rura laboris.ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illisinvolvi flammisque velim, durare parumperan magis, everso iacias dum semina campo,ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydrimiles et armata florescant pube novales.'Filia prima trucis vocem mirata tyrannihaesit et ad iuvenem pallentia rettulit oracontremuitque metu, ne nescius audeat hospes