obvius ut sera cum se sub nocte magistrisimpingit pecorique pavor, qualesve profundumper chaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae,haut secus in mediis noctis nemorisque tenebrisinciderant ambo attoniti iuxtaque subibant,abietibus tacitis aut immotis cyparissisadsimiles, rapidus nondum quas miscuit auster.Ergo ut erat vultu defixus uterque silentinoxque suum peragebat iter, iam iam ora levareAesoniden farique cupit Medea priorem.quam simul effusis pavitantem fletibusflagrantesque genas vidit miserumque pudorem,has tandem voces dedit et solatus amantem est:'fersne aliquam spem lucis?' ait, 'miserata laboremnempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?ne, precor, infando similem te, virgo, parentigesseris, haut tales decet inclementia vultus.hascine nunc grates, haec exspectata laborumdona dari decuit? sic te sub teste remittifas mihi, virgo, †tuum† iustas da vocibus aures:die, pater ille tuus tantis me opponere monstrisquid meritum aut tales voluit cur pendere poenas?an iacet externa quod nunc mihi cuspide Canthus,quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphisaut Scythiae tanta inde manus? iussisset abireperfidus atque suis extemplo cedere regnis.spem mihi promissam per quae discrimina rursuset reddat qua lege, vides. occumbere tandempossumus, idque sedet, quam non quaecumque subirepatris iussa tui; numquam sine vellere abibohinc ego, degenerem nee me tu prima videbis.Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit oraconticuisse viri iamque et sua verba reposci,nec quibus incipiat demens videt, ordine nec quo,quove tenus, prima cupiens effundere voceomnia, sed nec prima pudor dat verba timenti;haeret et attollens vix tandem lumina fatur:'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?unde mei spes ulla tibi? tantosque petisticur non ipse tua fretus virtute labores?