proclamat neque opem ignoto viresque daturam,atque toro proiecta manet, cum visa vocarirursus et impulso sonuerunt cardine postes.Ergo ubi nescio quo penitus se numine vincisentit et abscisum quidquid pudor ante monebat,tum thalami penetrale petit, quae maxima noratauxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae.utque procul magicis spirantia tecta veneniset saevae patuere fores oblataque contraomnia, quae ponto, quae manibus emit imiset quae sanguineo lunae destrinxit ab ore,'tunc sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum,cum tibi tot mortes scelerisque brevissima tantieffugia?' haec dicens, qua non velocior ullapestis erat toto nequiquam lumine lustratcunctaturque super morituraque colligit iras.o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsamorte magis: stetit et sese mirata furentem est.'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo?nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventaegaudia, non dulces fratris pubescere malas?hunc quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescismorte perire tua, qui te nunc invocat unam,qui rogat et nostro quem prima in litore vidi?cur tibi fallaces placuit coniungere dextrastunc, pater, atque istis iuvenem non perdere monstrisprotinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa volebam.testor cara tuas, Circe Titania, voces,te ducente sequor, tua me, grandaeva, fatigantconsilia et monitis cedo minor.' haec ubi fata,rursus ad Haemonii iuvenis curamque metumquevertitur, hunc solum propter seu vivere gaudenssive mori, quodcumque velit. maiora precaturcarmina, maiores Hecaten immittere viresnunc sibi, nec notis stabat contenta venenis.cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis visnulla, Prometheae florem de sanguine fibraeCauaseum promit nutritaque gramina poenis,quae sacer ille nives inter tristesque pruinasdurat alitque cruor, cum viscere vultur adeso