cur non hospitibus fas sit succurrere digniste quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos?occidat aeterna tandem Cadmeia morteiam seges et viso fumantes hospite tauri.ei mihi, quod nullas hic possum exsolvere grates.at tamen hoc saeva corpus de morte receptum,hanc animam sciat esse suam. miserebitur ergo?die, ait, an potius" — strictumque ruebat in ensem.promisi; ne falle, precor. cumque ipsa movereradloquio casuque viri, te passa rogarisum potius; tu laude nova, tu supplice dignodignior es; sat fama meis iam parta venenis.'Torserat illa gravi iamdudum lumina vultuvix animos dextramque tenens, quin ipsa loquentisiret in ora deae: tanta pudor aestuat iraverba cavens; horror molles invaserat annos.iamque toro trepidas infelix obruit auresnec quo ferre fugam nec quo se vertere possetprensa videt; rupta condi tellure premiqueiamdudum cupit ac diras evadere voces.Illa sequi iubet et portis exspectat in ipsis.saevus Echionia ceu Penthea Bacchus in auladeserit infectis per roscida cornua vittis,cum tenet ille deum pudibundaque tegmina matristympanaque et mollem subito miser accipit hastam:haud aliter deserta pavet perque omnia circumfert oculos tectisque negat procedere virgo.contra saevus amor, contra periturus Iasonurget et auditae crescunt in pectore voces.heu quid agat? videt externo se prodere patremdura viro, famam scelerum iamque ipsa suorumprospicit et questu superos questuque fatigatTartara; pulsat humum manibusque immurmurat uncisnoctis eram Ditemque ciens, succurrere tandemmorte velint ipsumque simul demittere leto,quem propter furit; absentem saevissima poscitnunc Pelian, tanta iuvenem qui perderet ira;saepe suas misero promittere destinat artesdenegat atque una potius decernit in horaac neque tam turpi cessuram semper amori