i, precor, atque illum pro me dimitte timorem.sed magis his miseram, quando potes, eripe curis,unde metus aestusque mihi, quaeque aspera, mater,perpetior durae iamdudum incendia mentis.nulla quies animo, nullus sopor arida ...quaere malis nostris requiem mentemque repone,redde diem noctemque mihi, da prendere vestessomniferas ipsaque oculos componere virga.tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior antesola fui. tristes thalamos infestaque cernoomnia, vipereos ipsi tibi surgere crines.'talia verba dabat conlapsaque flebat iniquaein Veneris Medea sinus pestemque latentemossibus atque imi monstrabat pectoris ignem.Occupat amplexu Venus et furialia figitoscula permixtumque odiis inspirat amorem;dumque illam variis maerentem vocibus ambitinque alio sermone tenet, quin hoc' ait 'audiatque attolle genas', lacrimisque haec infit obortis:'cum levis a superis ad te modo laberer auris,forte ratem primo †figientem† litore cerno,qualem nostra suo numquam dimittere portuvellet, adhuc omnes quae detinet insula nautas.unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnisvisus erat (longeque ducem mirabar et ipsa)advolat atque unam comitum ratus esse tuarum"per tibi siquis" ait "morituri protinus horroret quem non meritis videas occurrere monstris,haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem,tu fletus ostende meos; illi has ego voces,qua datur, basque manus, ut possum, a litore tendo.ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,defecere deae; spes et via sola salutis,quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat,ne mea; totque animas, qualis nec viderit ultra,dic, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet.si Pelopis duros prior Hippodamia laboresexpediit totque ora simul vulgata procorumrespiciens tandem patrios exhorruit axes,si dedit ipsa neci fratrem Minoia virgo,