hoc satis ipse ...........ei mihi, ne casus etiam spectare supremosatque iterum durae cogar comes ire sorori.et nunc ille sua non quemquam sorte moveri,non ullum meminisse putat, cumque omnibus oditme quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas,illum ego, qui diris cinis ultimus haeserit arvis,ossaque, quis tauri saevusque pepercerit ignis,componam sedemque dabo. fas tunc mihi manesdilexisse viri tumuloque has reddere curas.'Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit,sicut erat mutata deam mentitaque pictisvestibus et magica Circen Titanida virga.ipsa, velut lenti fallatur imagine somni,sic oculos incerta tenet magnique sororempaulatim putat esse patris. tum flebile gaudensprosiluit saevaeque ultro tulit oscula divaeac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circedura tuis, quae te biiugis serpentibus egithinc fuga? quaeve fuit patriis mora gratior oris?ante et Thessalicae Phasin petiere carinaeperque tot infelix frustra vada venit Iason,quam patriae te movit amor.' tum cetera rumpitoccurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarumsola, tuae venio iam pridem ignava iuventae.cetera parce queri neu me meliora secutamargue; quippe etiam repetentur munera divum.omnibus hunc potius communem animantibus orbem,communes et crede deos. patriam inde vocato,qua redit itque dies, nec nos, o nata, malignuscluserit hoc uno semper sub frigore mensis.fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici,nec mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris,meque vides Tusci dominam maris. at tibi quinamSauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero(ei mihi) vel saevo coniunx non una Gelono?'Ilia deae contra iamdudum spernere voces.'non ita me immemorem magnae Perseidos' inquit'cernis, ut infelix thalamos ego cogar in illos.