Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesperdividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt,noxque ruit soli veniens non mitis amanti.ergo ubi cunctatis extremo in limine plantiscontigit aegra toros et mens incensa tenebris,vertere tunc varios per longa insomnia questusnec pereat quo scire malo, tandemque fateriausa sibi paulum, medio sic fata dolore est:'nunc ego quo casu vel quo sic pervigil usqueipsa volens errore trahor? non haec mihi certenox erat ante tuos, iuvenis fortissime, vultus.quos ego cur iterum demens iterumque recordortam magno discreta mari? quid in hospite solomens mihi? cognati potius iam vellera Phrixiaccipiat, quae sola petit quaeque una laborumcausa viro. nam quando domos has ille reviset?aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?felices, mediis qui se dare fluctibus ausinec tantas timuere vias talemque secutihunc qui deinde virum: sed sic quoque talis abito.'tum iactata toro totumque experta cubileecce videt tenui candescere limen eoo;nec minus insomnem lux orta refecit amantem,quam cum languentes levis erigit imber aristasgrataque iam fessis descendunt flamina remis.At sua longarum Minyas iam cura viarumadmonet, inque ipso nequiquam tempore regemlaetitiae meritique petunt. quem passus Iasonvota prius captasque deis accendere praedasprominet atque oculos longe tenet, aurea si iampellis et oblatis clarescant atria villis.Ille autem iam iam vultus vocesque parantemante petit rumpitque moras inque ipsa morantisprosilit ora viri talique effunditur ira:'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes,quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras.quisve mei vos tantus amor? tu prima malorumcausa mihi, tu, Phrixe gener. non te aequore mersumquo soror, ut felix nullos nunc nomine Graiosnossem ego. quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae