protinus atque ingens Aeetida perculit horror.'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit'advenisse, soror, nec nostro sola parentiscis socias iunxisse manus? at cetera murosturba tenet fruiturque virum caelestibus armis,tu thalamis ignava sedes, tu sola paternafixa domo? tales quando tibi cernere reges?'illa nihil contra; nec enim dea passa manumqueimplicat et rapidis mirantem passibus aufert.ducitur infelix ad moenia summa futurinescia virgo mali et falsae commissa sorori:lilia per vernos lucent velut alba colorespraecipue, quis vita brevis totusque parumperfloret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.hanc residens altis Hecate Perseia lucisflebat et has imo referebat pectore voces:'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas,a misera, ut Graias haut sponte vageris ad urbes,non iniussa tamen; neque te, mea cura, relinquam.magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquammendaci captiva viro, meque ille magistramsentiet et raptu famulae doluisse pudendo.'dixerat. ast illae murorum extrema capessuntdefixaeque virum lituumque fragoribus horrent,quales instanti nimborum frigore maestaesuccedunt ramis haerentque pavore volucres.Iamque Getae, iamque omnis Hiber Drangaeaque densastrage cadit legio et latis prosternitur arvis.semineces duplicesque inter sua tela suosqueinter equos saevam misero luctamine versantcongeriem et longis campos singultibus implent.victores patrium contra paeana Gelonicongeminant; eadem redeunt mox gaudia victis,qua deus et melior belli respexit imago.Quis tales obitus dederit, quis talia facta,dic age, tuque feri reminiscere, Musa, furoris.Absyrtus clipei radiis curruque coruscusSolis avi, cuius vibrantem comminus hastamcernere nec galeam gentes potuere minantem,sed trepidae redeunt et verso vulnera tergo