illius adfatus sparsosque per avia sucossidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis.mutat agros fluviumque vias, suus alligat igniscuncta, sopor recolit fessos aetate parentesdatque alias sine lege colus. hanc maxima Circeterrificis mirata modis, hanc advena Phrixus,quamvis Atracio lunam spumare venenosciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.ergo opibus magicis et virginitate tremendamIuno duci sociam coniungere quaerit Achivo.non aliam tauris videt et nascentibus armisquippe parem nec quae medio stet in agmine flammae:nullum mente nefas, nullos horrescere visus.quid si caecus amor saevusque accesserit ignis?hinc Veneris thalamos semperque recentia sertistecta petit. visa iamdudum prosilit altisdiva toris volucrumque exercitus omnis Amorum.ac prior hanc placidis supplex Saturnia dictisadgreditur veros metuens aperire timores.'in manibus spes nostra tuis omnisque potestasnunc' ait; 'hoc etiam magis adnue vera fatenti.durus ut Argolicis Tirynthius exulat oris,mens mihi non eadem Iovis atque adversa voluntas,nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.da, precor, artificis blanda adspiramina formaeornatusque tuos terra caeloque potentes.'sensit diva dolos iam pridem sponte requirensColchida et invisi genus omne excindere Phoebi.tum vero optatis potitur, nec passa precariulterius dedit acre decus fecundaque monstriscingula, non pietas quibus aut custodia famae,non pudor, at contra levis et festina cupidoadfatusque mali dulcisque labantibus erroret metus et demens alieni cura pericli.'omne' ait 'imperium natorumque arma meorumcuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes.'Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis,atque hinc virgineae venit ad penetralia sedisChalciopen imitata sono formaque sororem.fulsit ab invita numen procul, et pavor artus